Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant
illi νοσήματα, eaque quae sunt eis morbis contraria,1
quae habent ad res certas vitiosam offensionem2
atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis ἀρρωστήματα,3 isque item oppositae
contrariae4 offensiones. hoc loco nimium operae5 consumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo,6 dum morbis corporum comparatur morborum animi similitudo; qua
oratione7 praetermissa minime necessaria ea, quae rem
continent, pertractemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.